Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 667

a) Bischof Chunihoh erweitert die väterliche Schenkung zu Daglfing um Besitz ebenda und zu Gronsdorf. b) Investitur.
Datierung: 845 01 24

TRADITIO CHUNIHOHI AD TAGOLUINGAS ET AD
CRAMANNESDORF.

a) Veniens vero Chunihoh episcopus ad Frigisingas et renovavit pristinam traditionem patris sui Ratolti quam antea peractum habuit ad Tagoluingas et addidit portionem partis suae quod ad eum legibus pertinere debuisset preter ecelesiasticam rém quam premisit; aliud vero quicquid habuit in Tagoluingas et ad Cramannesdorf paterne vel maternae hereditatis terris cultis et incultis mancipiis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus cum aedificiis et curtiferis cum pecoribus et pecuniis, nihil pretermisit nisi prefatam gaeclesiasticam rém; sed omnia in omnibus firmiter tradidit in altare sanctae Mariae ad Frigisingas ubi beatus et sanctissimus confessor Christi Corbinianus in corpore requiescere cernitur. Isti sunt qui hoc peractum viderunt et testes exstiterunt Cundperht. Heriperht. Altolf. Joseph. Folmót. Eigil. Nendilo. Crimuni. Anthelm. Isanperht. Egilperht. Oadalrih. Fridurih. Uuarmunt. Arpeo. Alius Fridurih. Alius Oadalrih. Sarunc. Liutker. Meginheri clericus. Sed postea ipsam traditionem patris sui et sui ipsius in beneficium a clementissimo pastori Erchanberto in beneficium accepit usque ad vitam suam si fidem inlesam conservaret erga ipsam episcopalem domum seu contra ipsos rectores ipsius ecclesiae Hoc factum est anno incarnationis domini DCCCXLV. indictione VI. die consule quo factum est VIIII. kal. feb Et ego Cozroh indignus presbiter rogatus a Chunihohe episcopo et iussione Erchanberti episcopi hanc traditionem videns et audiens conscripsi

b) Isti sunt qui vestituram Chunihohi episcopi ad Tagolfingas peractam viderunt: Eigolt. Eckolf. Reginperht. Adalunc. Eginolf. Otachar. Uuenilo. Rupo. Deotpald. Snelmot. Adalperht. Egilperht.