Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 643

Der Priester Suonperht übergibt seinen Besitz zu Gremertshausen.
Datierung: 842 01 14
Ausstellungsort: Weihenstephan

TRADITIO SONBERTI PRESBITERI AD KRIMHARESHUSON.

In dei nomine omnipotentis Notum sit cunctis istius provinciae nobilibus atque fidelibus viris qualiter venerabilis quidam presbiter nomine Suonperht divina inspiratione ammonitus tradidit ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas in loco qui dicitur Krimhareshusir quicquid iure ibidem ipso die proprietatis habere videretur; totum et integrum tam de adquisitis quam adquirendis tradidit ad supradictam domum nihilque pretermisit nisi tantum duo mancipia quorum nomina Engilheri, Onhilt. De traditis autem mancipiis quorum nomina Perhtrih, Hrodmunt, Hludokis, Uuerda, Herirát, Uunimar, Deotlind, Regina, Alpuni, Kozni, Hludokis, Uuillarat, Uuerdolf Isti sunt testes Eparheri. Amuto. Folmot. Mahtrih. Altolf. Hitto. Ermperht. Otperht. Puopo. Ratolt. Uuikhart. Maganhart. Actum est ad sanctum Stephanum XVIIII. kal. febr anno incarnationis domini DCCCXLII. indictione IIII.