a) Der Edle Adalker übergibt Grundbesitz und Unfreie zu Ober(Nieder)audorf. b) Erneuerung.
Datierung: a) 841 11 01 b) 841 11 14
a) In nomine domini nostri Jesu Christi Notum sit cunctis fidelibus Baiuuuarie provinciae constitutis nobilibus viris veracibusque quia quidam vir nobilis nomine Adalker venit ad piissimum pontificem Erchanbertum in locum qui dicitur ad Azilingas cogitavitque pro remedio animae suae et tradidit partem proprietatis suae quod habuit ad Urdorf, hoc sunt curtem cum domo cum aliis aedificiis et de terra arabili iugera XXXVI et de pratis carradas XL et duas partes silvae suae et mancipia V his nominibus Onker, Ratunc, Meginperht, Adaluuih, Uuintarhilt. Haec omnia supra enumerata firmiter tradidit in altare ipsius ecclesiae ad Azilingas et in capsam sanctae Mariae, ut perpetualiter permansisset ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas ea ratione firma donatione, ut ipse iam dictus Adalker et filius eius Alpuni clericus ipsam rem potenter habuissent ad usitandum usque ad vitam illorum et ut filius eius Alpuni in domo sanctae Mariae ad Frigisingas dominationem et doctrinam seu prebendam suam habuisset usque ad tyrocinii sui annos; post obitum vero utrorumque cum omni integritate supradicta pars hereditatis illorum permaneat ad Frigisingas Hoc factum est anno incarnationis domini DCCCXLI. indictione IIII. die consule quo factum est kal. novembris Isti sunt testes per aures tracti Absalon diaconus. Uuillapato. Kozhelm. Liuthram. Adalfrid. Uuillahelm. Hringolf. Reginperht Liutprant. Alius Liutprant. Altolf. Ónhart. Alprih. Anthad Heriolt. Meginfrid. Folmot.
b) Iterum iam dictus Adalkarius et filius eius Alpuni iam dictam renovare traditionem venerunt ad Frigisingas et supradictis verbis eandem traditionem in altare sanctae Mariae confirmaverunt. Et isti testes: Reginperht advocatus ipsius ecclesiae ipsam confirmationem accepit. Hitto. Liutpald. Friduperht. Hatto. Reginhart. Chonrat. Poapo. Ratolt. Petto. Kundalperht. Ellanhart. Rihperht. Nendilo. Nidhart. Aarperht. Hoc factum est sequenti ebdomade XVIII. kal. decembris.