Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 639

Der Priester Cotedeo übergibt seinen Besitz zu Tegermau.
Datierung: 841 10 30
Ausstellungsort: Holzen a. d. Attel

TRADITIO COTEDEONIS PRESBITERI.

Pateat auribus nobilium virorum qualiter quidam presbiter nomine Cotedeo propriam hereditatem suam tradidit ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas quicquid ipso die possidere videbatur vel quod deinceps adquireret totum et integrum tradidit in loco qui dicitur ad Tegarinauuua, hoc est curtem cum domo mancipiis terris pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus mobile et inmobile; nihil pretermisit, sed penitus ad prefatum locum tradidit et confirmavit ut ulterius ibidem stabilitum et inconcussum permaneat Hoc factum est in loco nuncupante ad Holze III. kal. novembr anno incarnationis domini DCCCXLI. indictione III. anno imperii Hludouuici regis nostri. Isti sunt testes per aures tracti Rumolt. Arpeo. Adalfrid. Cozhelm. Selprat. Kepahoh. Hringolf. Uuoluolt. Othelm. Einhart. Uuillihelm. Sigiuuart. Hruodperht. Uuolfperht. Adalker. Reginperht. Anthad. Tuti. Manno. Irminheri. Reginolf. Uuolfperht. Hiltsuuind. Heistolf. Kernod.