Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 605

Deota übergibt gegen ein Lehen zu Ober(Unter)umbach eine Kolonie zu Bergkirchen und an der Amper zu Buch bei Dachau sowie Unfreie zu Ober(Unter)umbach.
Datierung: 833 02 09
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO DEOTUN DE PERCHIRICHA ET DE BENEFICIO AD OMINPAH.

Crebrescentibus mundi huius ruinis et diversis eventibus cotidie ostensis ego in dei nomine humillima ancillula dei Deota pro remedium anime meae cogitans suppliciter veniens ad piissimo pontifice Hittone consiliavi cum eo, quid ad profectum animae meae pertingere potuisset. Ipseque per suam misericordiam consulens sollicitudini meae seu solacium presentis vitae adiciens et in beneficium mihi prestabat in loco nominato Ominpahc quicquid in ipso loco habere videbaturPostea vero contigit, quod maritus meus Kerhart et ego Deota simul cum illo venimus ad Frigisingas. Ibi accessi in presentia mariti mei et filii mei Kerharti cum illorum licentia, et manus illorum iniacentibus et tradidi in altarem sanctae Mariae colonicam I in confinio quae pertinet ad Percchiricha et australi parte fluvii Ambrae de pratis carradas XX quae aptae secandae sunt ad Poah ut ipsa colonica cum pratis adiectis ab hodierno die ad opus sanctae Mariae securiter permansissent sine ulla contradictione ad Frigisingas et mancipia XI quos in ipsum beneficium ad Ominpach in vestituram sancte Mariae induxi ut ipsos habeam in beneficium de domo sanctae Mariae usque ad finem vitae meae quorum nomina sunt Eigil, Hiltipald, Dapiriz, Rasmar, Unil, Alprun, Tiehhant, Uurumheri, Deotmunt, Trabini, Meginolt, Ermansuuind, Deuuila, Uuolfpurc, Zeuuina, Mariza, Lantpurc, Ellanpurc, Deotrih, Kerhilt, Perhtuuih, Cramana, Ratpurc. Ipsam traditionem eo ordine feci, ut ipsum beneficium ad Ominpahc cum omni integritate sine ullius contradictione firmiter habeam usque ad finem vite meae ut neque supramemoratus episcopus neque successores eius in nihilo ipsum beneficium minuentur neque minuere possint Ita firmiter conplacitavi, ut quicquid ego ipsa Deota adquirere possim in territorio vel mancipiis cum omnibus supra enumeratis ab hodierno die pro remedium animae meae firmiter permaneant ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas, ut ibidem sine ulla minutione cum omni adquisitione mea perpetualiter permaneant Hoc factum est ad Frigisingas supra tumulo pretiosissimi confessoris Christi Corbiniani in V. id. febr anno incarnationis domini DCCCXXXIII. indictione XI. Hludouuici imperatoris XVIIII. Hludouuici regis nostri VII. in presentia omnis familiae: Oadalpald prepositus presbiter. Eliuni presbiter. Altman presbiter. Riholt presbiter. Reginolf presbiter. Felix presbiter. Adalmunt presbiter. Herolf diaconus. Liutperht diaconus. Sindperht diaconus. Alius Sindperht diaconus et alii sine numero. Isti testes Rumolt. Kerhart. Salomon. Cundheri. Snelhart. Hiltirih. Erlunc. Hunperht. Uuolfleoz. Perco. Rihheri.