Der Priester Sigifuns übergibt seinen Besitz zu Puppling
Datierung: 830 10 11
Ausstellungsort: Freising
In nomine domini nostri Jesu Christi Notum sit cunctis fidelibus quia quidam presbiter nomine Sigifuns cogitans pro remedium animae suae quicquid habuit propriae hereditatis vel adquisitionis in loco Puppininga preter unum mancipium quod ei animo conplacuisset, aliud quicquid habuit in mancipiis pecoribus pecuniis terris cultis et incultis, nihil pretermisit, sed omnia in omnibus firmiter tradidit ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas. Hoc factum est in publico synodo ad Frigisingas in V. id. octob indictione VIIII. anno incarnationis domini DCCCXXXI. Hludouuici imperatoris sui anno XVII. Hludouuici regis nostri V. Isti sunt qui hoc viderunt et testes extiterunt Timo palacii comes. Liutpald comes. Heipo. Emheri. Uuicco. Mahtuni. Arahad. Uuillihelm. Erchanolt. Ambricho. Arhart. Sigiuuart. Tuti. Cundheri. Rihperht. Heriperht. Hiltipald. Isanhart. Piligrim. Einhart. Friduperht. Ato. Alius Friduperht. Pezzi. Uuillahelm. Liuthart. Jacob. Ato. Poapo. Adaluni. Et ego Cozroh hoc videns et audiens conscribsi