Der Kleriker Salomon übergibt mit dem Priester Symon gemeinsam seinen Besitz zu Holzmann oder Holzmichel.
Datierung: 830 06 27
Ausstellungsort: Freising
Dum et omnibus non habetur incognitum, qualem convenientiam fecerunt inter se Symon presbiter et Salomon clericus pro remedio animarum suarum et pro Arberti presbiteri et Audachri episcopi vel parentum et genitorum suorum, ut apud deum omnipotentem mereantur peccatorum accipere indulgentiam omnes communiter in regno caelorum ideoque convenit eos ut hereditatem eorum et adquisitiones in omnibus communiter usitarent et emeliorarent, usque dum in ista caduca vita degerent in dei omnipotentis servitio, quicquid habuissent in loco quae dicitur ad Holze prope rivolo qui dicitur Croaninpah. Ipsis enim verbis inter se confirmatis accessit supradictus Salomon clericus et tradidit ad altare sanctae Mariae virginis et ad sepulchrum sancti Corbiniani Christi confessoris tam pro se quam pro parentes supramemoratos ut in perpetuum permansisset ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas curtem cum domo et omnibus aedificiis mancipiis XX his nominibus Herimar, Liupheri, Uuolfperht, Gauuuipald, Odalrih, Alto, Horsco, Otrat, Raathoh, Fruotheri, Pezzista, Mahtcund, Motlind, Perhthilt, Deotdrud, Cotafrit, Anna, Frauuihilt, Engilsuind, Ratpirc, Uuolfila, terris cultis et incultis pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus nihil praetermissit, sed omnia in omnibus firmiter tradidit ad domum sanctae Mariae eo modo, ut si unus alio superstis fuisset aut Salomon Symoni vel etiam Symon Salomoni, ipse qui vivus relictus sit in hac vita, habeat ambas res illorum post obitum vero amborum illorum ambas res illorum cum omni emelioratione et augmentatione permaneant sine inpedimento et contradictione ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas Hoc factum est anno incarnationis domini DCCCXXXI. indictione VIII. Hludouuici imperatoris anno XVII. Hludouuici regis nostri anno V. in V. kal. iul Isti testes per aures tracti Uuago capellanus. Adaluni. Toto. Irminfrid. Uuicco. Rihperht. Kerperht. Pezzi. Uuigant. Kaganhart. Uualtolf. Heimperht. Tozi. Ratolt. Kerolt. Cundroh. Hadolt. Sigihart. Salomon. Kernand. Drammir. Hoc peractum ad Frigisinga in praesentia Hittonis episcopi et omnis familiae sanctae Mariae. Rubo archipresbiter. Sigihart archipresbiter. Oadalpald presbiter. Elizo presbiter et alii. Et ego Cozroh hoc videns et audiens conscribsi iussione Hittonis episcopi