Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 592

a) Die Edlen Pezzi und Managolt übergeben Wald zu Galenberg. b) Bestätigung.
Datierung: a) Vor 830 04 27 b) 830 04 27

QUOMODO PEZZI ET MANAGOLT SILVAM TRADIDERUNT

a) Ad notitiam cunctorum fidelium pervenire decrevimus quod quidam nobiles viri quorum nomina Pezzi et Managolt tradiderunt ad domum sanctae Mariae propriae hereditatis silvam in loco quae dicitur Calcunpergun mensure iugerum L ut in perpetuum permaneret ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas et pro hoc acceperunt caballum I et alia pecunia wergeldum reddendum. Isti testes Liutfrid. Hiltolf. Macho. Adalunc. Uuaninc. Hemmo. Mahtuni. Kysalperht. Starcholf. Arno. Israhel. Ramuolf. Uuolfpald. Uuillipald. Isker. Erchanhart. Epucho.

b) Postea vero in publico placito hoc confirmaverunt coram Uuerinhario comite et Oagone comite. Isti testimoniales qui hoc viderunt et audierunt: Kyslolt. Liuto. Rihperht. Uualch. Coteperht. Otachar. Chuntilo. Ellanperht. Deotperht. Hantker. Pirhtilo. Hroadpald. Hunilo. Paugolf. Salucho. Altman. Drudolt. Hatto. Reccho. Liutker. Haholt. Adalperht. Kysalperht. Crimperht. Altolf. Uualtheri. Arbeo. Reginperht. Erchanperht. Ellannod. Lupo Liutprant. Actum est hoc anno incarnationis domini DCCCXXXI. indictione VIII. Hludouuici imperatoris anno XVII. Hludouuici regis Baiuuariorum anno V. in V. kal. mai.