Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 572

Der Priester Uualdperht übergibt seinen Besitz zu Pfettrach.
Datierung: 828 11 13
Ausstellungsort: (Freising)

UUALDPERHT PRESBITER TRADIDIT AD PHETARACH.

Notum sit cunctis fidelibus in episcopio sancte Marie manentibus quod ego Uualdperht presbiter pro remedium animae meae firmiter tradidi quicquid proprie hereditatis vel adquisitionis habui in loco nuncupante quae dicitur ad Phetarach, hoc totum et integrum firmiter tradidi pro me et pro matrem meam et pro parentes ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas, id est casa cum curte et cum omnibus aedificiis et volumina IIII, id est missalem, lectionarium, antiphonarium, officialem et quicquid in ipso loco habui praeter iugerem I; aliud totum et inconvulsum tradidi. Hoc factum est anno incarnationis domini DCCCXXVIII. indictione VI. Hludouuici imperatoris XV. in ipso anno quo filius eius Hludouuicus rex cum coniuge in Baiouuaria rediit in id. novemb Isti testes Petto. Uuicco. Rihperht. Kerperht. Adalunc. Mahtuni. Engilperht. Altman. Uuago capellanus. Oadalpald presbiter. Uuldarrih presbiter et in praesentia omnis familiae in domo sanctae Mariae. Et ego Cozroh indignus presbiter scripsi iussione Hittonis episcopi