Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 569

Bischof Hitto gibt Egilbert eine Kolonie zu Anzing zu Lehen.
Datierung: 828 07 29
Ausstellungsort: Holzen a. d. Attel

HITTO EPISCOPUS PRESTABAT UNAM COLONIAM EGIBERTO AD ANZINGAS.

Notum sit omnibus fidelibus Christoque credentibus viris, quod Hitto dei gratia episcopus prestabit in beneficium unam coloniam Egiberto quidam viro ad Anzingas quae iam olim tradita fuit ad Frigisingas ut ille eam haberet et annis singulis censum redderet ad ipsa casa dei, hoc est denarios IlII ad missam sancti Martini et post obitum illius ad supradicta casa dei firmiter permaneat Isti praesentes erant qui illam prestationem viderunt Oadalscalch comes. Adalperht. Rihperht. Ampricho. Snelhart. lsker. Herimot. Pezzi. Uuicco. Altrih. Mahtuni. Emilo. Cotefrid. Alfrid. Paldrih. Egiperht. Amalker. Uuolfperht. Actum est coram Hittone venerabili episcopo et Iskario abbate et Oadalscalcho comite supradicto loco ad Holze in IIII. kal. aug anno sicut superiore traditione indicatum est.