Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 562

Die Nonne Engilburc erhält ihre und ihrer Mutter Ellanpurc Schenkung zu Ober(Unter)lappach zu Lehen.
Datierung: 828 05 19
Ausstellungsort: Eching

CENSUS ELLANPURC ET ENGILPURC.

In nomine domini Notum sit omnibus fidelibus, quia congregatio publico synodo ad Ehingas ibique in praesentiam venit quaedam sanctimonialis femina nomine Engilburc se reclamans dicendo pro traditionem quam mater eius Ellanpurc et ipsa Engilpurc de propria hereditate ad Frigisingas fecerunt in loco quae dicitur ad Lauppah, quia nepus eorum nomine Uuicheri presbiter eas abicere voluisset; sed benignus pontifex Hitto perdonabat illis quamdiu vixissent et contradicebat Uuichario presbitero, ut nec in ipsa ecclesia non orasset nisi per licentiam eorum. Et ipsa Engilpurc mox censum reddidit in manus advocati episcopi cui nomen Spulit tres denarios et ita annis singulis spopondit reddere Isti sunt qui viderunt et audierunt Paldachar. Chuniperht. Oadalscalh. Irminfrid. Engilperht. Liutperht. Oadalperht. Hegilo. Cotefrid. Heriperht. Oadalrih. Ambrico. Kernod. Hroadleoz. Cozolt. Sigiprant. Otperht. Deotrih. Sigilo. Hunperht. Mahho. Liutprant. Actum est hoc in XIIII. kal. iun indictione V. anno Hloduuuici imperatoris XV. Et ego Cozroh indignus presbiter conscripsi