Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 560

Fritilo überigbt seinen Besitz und sich selbst zu Hirschbach.
Datierung: 828 05 10
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO FRITILONIS AD HIRUZPAHC.

Quod Fritilo tradidit hereditatem suam cum omni integritate diuturnum tempus permanere ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas. Quicquid habuit in loco ipso ubi oritur rivolus qui a vulgo dicitur Hiruzpach terris cultis et incultis silvis pratis pascuis campis cum domo et curte curtiferisque et wadriscabis et cum omni aedificio vel quicquid propriae hereditatis vel adquisitionis habere dinoscitur, omnia in omnibus firmiter quae legaliter iure proprio inantea adquirere potuisset et se ipsum cum omni possessione sua offerebat ad domo supradicto. Actum est hoc ad Frigisingas anno incarnationis domini nostri Jesu Christi DCCCXXVIII. indictione VII. Hludouuici imperatoris anno XV. in ipso anno quo filius eius Hludouuicus rex cum coniuge in Baiouuaria rediit in VI. id. mad Et isti testes Reginperht. Oadalscalch. Pezzi. Piligrim. Kerhart. Heriperht. Petto. Deotrih. Kerperht. Reginhart. Hringolf. Deothart. Arbeo. Hatto. Troago. Anthelm. Uuichelm. Uuillihelm. Scribsi autem ego indignus presbiter Cozroch