a) Die Matrone Engilrat erneuert ihre Schenkung zu Schäftlarn. b) Ratperht schenkt seinen Besitz zu Marzling.
Datierung: 828 04 08
a) Quod quedam matrona nomine Engilrat pristinam renovavit traditionem, quando Romam adire cupiebat, ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas quicquid proprietatis vel adquisitionis habuit in loco Sceftilare pro remedium animae suaeinviolabiliter tradidit, ut ab hodierno die ad opus et tuitionem rediret supradicti domus Actum est hoc in. VI. id. apr in albas anno imperatoris Hludouuici XV. indictione V. in ipso anno, quando filius eius Hludouuicus rex in Baiouuaria cum coniuge rediit. Isti testes Petto. Situli. Marcho. Sintaruizzilo. Uuicco. Engilrih. Memmo. Rihperht. Arbeo. Pezzi. Kaganhart. Reginperht ipsis videntibus testibus
b) Eadem hora accessit quidam nomine Ratperht et tradidit suam omnem adquisitionem in loco Marzilingas quicquid habuit nihil praetermisit, sed firmiter in ipsum altarem sanctae Mariae ad locum Frigisingas tradidit, ut ibidem inconvulsum in evum permaneat. Ego Cozroh indignus presbiter scripsi iussione Hittonis episcopi.