Bischof Hitto und Graf Uuillihelm bestimmen mit den Slaven die Grenze der Pfarrei Buchenau.
Datierung: 827 08 21
Ausstellungsort: „Chestinperc“
Convenientibus venerabilibus viris Hitto episcopus et Uuillihelm comis ad illo loco quae dicitur Pohinauua et in ilium campum qui sic dictum est Caestinincperg et alii quam plurimi nobiles viri recte difiniendum et dirimendum terminum illum inter ipsa casa dei ad Pochinauua et inter Sclauaniis ibidem prope commanentibus, ut nulla contentio inde elevaretur. Tunc vero Uuillihelm comis secundum Keroldi iussionem quesivit inter vetustissimis viris Baiouuariis et Sclauaniis ubi rectissimum terminum invenire potuissent et ita se concordantes inter ambobus, ut ipsa marca ad casa dei pertinere deberet de illo rivolo qui dicitur Deozinpah ubi ipse fluxit in Danubium et deinde circumiens ad veteranis petris usque ad Chestinperc, deinde ad orientalem partem ad illo temino quae marchit ad Linza et in medietatem favas III virentes et illae signas in eis habent usque ad aliis terminis. Ista convenientia et conplacitatio factum fuit inter ipso venerabili episcopo Hittone et Techilino et filiis eius Uuillihelmo comite praesente et aliis: Altmar. Otperht. Uolchuni. Azzo. Otuni. Cozperht. Adaluuart. Booso. Cozhelm. Solih. Emheri. Pilicrim. Uuillipato. Oadalrih. Uro. Aliuuih. Cozolt. Alprih. Cotafrid. Irminfrid. Emicho. Tutti. Fritilo. Oaio. Sigiuolc. Karaheri. Adalker. Salacrim. Toto. Hrodperht. Drudolt. Aaron. Isti Sclauanii ibi praesentes erunt: Egilolf. Uualdrat. Liupisco. Zanto. Traninh. Tal. Zemilo. Liupnic. Trepigo. Liupin. Uuelan. Uuittan. Uuento. Tagazino Tesco. Ocatino. Zebon. Zenasit. Zinacho. Dabramus. Medilim. Actum est ad Chestinperc in XII. kal. sept. anno Hludouuici imperii sui XIIII. indictione V.