Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 546

Helidmunt übergibt eine Kolonie und drei Unfreie zu Hebertshausen.
Datierung: 827 05 29
Ausstellungsort: Freising

HELIDMUNT AD HERIPERHTESHUSIR.

In dei nomine Notum sit cunctis fidelibus veracisque viris quod quidam homo nomine Helidmunt tradidit proprietatem suam in eo loco qui dicitur Heriperhteshusir ad Frigisingas ad altare sancte Marie ubi sanctus Corbinianus in corpore requiescit quod conparabit de nobilibus viris cum sua propria pecunia, hoc est colonia una et mancipias III his nominibus Isanpurc, Purcrat, Fritilo ut post obitum illius ibidem firmiter permaneret sine ullius hominis contradictione, ut nec ipse vel posteri eius sive parentes potestatem haberent inde aliquid abstrahere vel minuere sed ipsa traditio firma et inconvulsa permaneat Et ipse Helidmunt wadiavit censum annis singulis reddere ad missa sancti Martini in manus Hittoni episcopi et advocati eius Odolti, hoc est solidum unum de argento et duos dies arare venale tempore et estivo atque autumnale similiterque II dies fenum secare et alios duos segete secare et illud totum cum suis carris ad granario reportare Isti sunt testes qui hoc viderunt et audierunt Inprimis Hahkis. Uuolfcrim. Uuillipato. Crimheri. Perhtolt. Adalhart. Irminheri. Cotahelm. Mahtuni. Reginhart. Kaganhart. Amalpert. Isaac. Maho. Erchanperht. Marcheo. Actum est hoc ad Frigisingas in IIII. kal. iun anno Hludouuici imperatori sui XIIII. indictione V. Ego quidem Undeo indignus diaconus scripsi hanc traditionem ex iussu Hittoni venerabilis episcopi Hahkis fideiussor fuit illius vestiture.