Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 536

Ratpald übergibt seinen Besitz zu Nörting.
Datierung: 826 06 28
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO RATPALDI AD NERITINGA.

Pateat cunctis veracis fidelibusque viris in Baiouuaria provincia manentibus quia quidam homo cogitans pro redemptionem animae suae nomine Ratpald tradidit ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas ubi sanctus et electus dei in corpore requiescit Corbinianus quicquid propriae hereditatis seu adquisitionis habuit in loco Neritingas vel quicquid inantea adquirere potuisset, id est domum cum curte circumcinctum cum omnibus aedificiis et augmentationibus quicquid proprie adquisitionis seu hereditatis in supradicto loco Neritinga visus fuisset habere tam pecoribus quam omnibus causis omnia in omnibus a praesente die firmiter tenentur ad domum sanctae Mariae Postea vero per misericordiam suam pius pontifex Hitto praestavit illi hoc ipsud in beneficium, ut ipse Ratpald in beneficium habuisset usque ad vitam suam; post obitum suum cum omni integritate redisset ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas Hoc factum et confirmatum in domo sanctae Mariae. Isti sunt qui praesentes adfuerunt et testes extiterunt Emheri. Uuolfperht. Odolt. Kaganhart. Heimperht. Fritilo. Uuilliheri. Reginperht. Marcheo. Hroadcrim. Toto. Rihperht. Kerperht. Alauuih. Cundhart. Uuichart. Memmo. Uuillihelm. Uuichelm. Uuicco. Uuigant. Reginhart. Uro. Kerhart. Mahtperht. Actum est hoc in ipso domo sanctae Mariae ad Frigisingas in vigilia sancti Petri in III. kal. iul indictione IIII. anno Hludouuici imperatoris XllI. in primo anno quo filius eius Hludouuicus rex in Baiouuaria venit. Hanc cartulam traditionis ego Cozroh scribsi