Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 522

Bischof Hitto übergibt unter Vorbehalt zu gunsten seines Neffen Erchanperht Besitz zu Assling, Anzing und Holzen an der Attel.
Datierung: 825 04 30
Ausstellungsort: Freising

HITTO EPISCOPUS TRADIDIT AD AZZILINGAS ET AN­ZINGAS ET AD HOLZE ET CENSUM ERCHANBERTI CONPLACITAVIT.

Hoc tota pene sanctorum scribturarum series Christianis fidelibus pia exortatione pronuntiat, hac etiam sanctorum scribturarum tonitrualis illa ewangelistarum vox spiritu sancto concinnente inquit, ut faciat in pauperibus elymosinam qui vult evadere supplicia. Unde dominus in evangelio ait: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Pensandum igitur nobis est, quanta sit pietas et largitio nostri redemptoris, ut per elymosinas pauperum promittantur nobis regna caelorum. Nemo itaque dubitet, nemo tardet quia si nos facimus quod dominus et salvator noster praecepit, ille sine dubio daturus est quod promisit, ut dum in hoc seculo moramur, illa possemus disponere vel quando dies exitus nostri nos iniunxerit, inparatos nos minime inveniat Proideo ego in dei nomine Hitto Christi misericordia humilis episcopus consideravi huius seculi vanitates et fragilitates, ut nec me repentina mors inparatum inveniat, ut nec me ille seductor radix iniquus rapiat ut leo animam meam, ita nec ad perpetuam poenam perducat, sed intercedente angelica voce ad dexteram pietatis gregis suae iubeat nos numerari et in consortio beatorum Deinde ordinationem atque traditionem facere visus sum de rebus vel substantiis quicquid habere videor in tribus locis nominatis ad Azzilinga et ad Anzingas seu ad Holze quicquid ego in ipsis tribus locis nominatis ad Adalmanno abbate pretio conparavi et negotiavi propriae adquisitionis pecuniae ad me ibidem adtraxi aut undecumque ad me iusto ordine pertinere videtur in supradictis finibus, quod ad augendum largitionem elymosinarum in pauperes adquisivi, non ad recondendum terrenum thesaurum in potentes Ideo qualiter vel quomodo post meo decessu esse debeat pro refrigerium animae meae disponere cupio. Inprimis omnium volo atque discerno, ut usufructuario et elymosinas largiendo diebus vite meae de omnibus rebus meis in mea consistat potestate usufruendi, non alienandi et si nepus meus nomine Erchanperht superstis mihi fiat, hoc conplacitare firmiter volo et conplacitatum permanere, ut post obitum raeum ipse nepus meus Erchanperht habeat ipsas res meas usque ad finem vitae suae non alienare, sed emeliorare et pro animam meam elymosinam dare et dispensare et censum annis singulis domui sanctae Mariae reddere ad missam sancti Martini, et ipse census hoc est: tres modios de spelta farinae et unam prazem bonam et pullos IIII Ea vero ratione firmaque donatione peracta ego ipse pontifex Hitto supradictas res meas in locis nominatis ad Azzilingas et ad Anzingas et ad Holz, quicquid ego ibidem conparatum vel adquisitum habeo in mancipiis in territoriis cultis et incultis pascuis pratis silvis et aquis pecoribus et pecuniis ortis et pomeriis aedificiis et omnibus utensiliis omnia supradicta firmiter trado et cum testibus confirmabo ad domum sanctae Mariae ad Frigisinga ubi electus et pretiosus in corpore requiescit confessor Christi sanctus Corbinianus et ubi ego ipse indignus Hitto pastor et rector hodierno die preesse dinoscor eo modo, ut post obitum meum et nepotis mei Erchanberti, sicut in ipso die vestitum et augmentatum obitus noster dereliquid, tali augmentatione firmiter tenetur sine ulla contradictione ad domum supradictum, et quisquis successor meus pontificale dignitatis sit qui subrogetur et ordinatur in ipsum sedem episcopalem Frigisiensis, firmiter teneat et possideat ad ipso domo; non et alicui in beneficium praestat seculari, sed pro remedium anime meae fideles oratores mei possideant monachi ad necessitatibus eorum et nullus eis abstrahere valeat sed pro remedium animae meae habeant ad lucem et requiem meam aeternam, ut memoria mea multis temporibus in domo sancte Mariae et sancti Benedicti confessoris permaneat Hoc factum est in ipso domo sancte Mariae ad Frigisinga in II. kal. mai. Et in ipso die iter carpere coepimus ad Aquis palacio in Franciam anno incarnationis domini DCCCXXV. indictione III. regnante Hludouuico imperatore anno XII. Haec sunt testes per aures tracti Cundpald. Sigiperht. Oadalscalh. Emheri. Heipo. Reginperht. Uuolfheri. Otperht. Plidker. Arbeo. Engilhart. Leo. Erchanolf. Tuto. Adalperht. Memmo. Mauritius. Reginpald. Pezzi. Crimuni. Kerhoh. Deotrih. Alauuich. Isso. Kaganhart. Tuto. Uuago. Helido. Hunker. Uro. Hringolf. Lantrih. Uuillihelm. Cundhart. Adalhart. Situli. Petto. Kerperht. Uuillipato. Uuichart. Kotefrid. Drudolt. Uuillihelm. Emicho et alius Sigiperht. Hanc traditionem scribere et confirmare ego Hitto divina gratia episcopus iniunxi et praecepi Cozrohe presbitero nostro et ipse sicut praecepi perfecit