Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 508

Priester Engilfrid übergibt seinen Besitz zu „Reginperhteshusir“ am Würmsee.
Datierung: 824 06 21
Ausstellungsort: Isen

TRADITIO ENGILFRIDI PRESBITERI AD REGINPERHTESHUSUN.

In nomine domini nostri Jesu Christi Notum sit cunctis fidelibus veracisque viris qualiter quidam venerabilis presbiter nomine Engilfrid tradidit propriam hereditatem suam prope lacu Uuirmseo in loco nuncupato Reginperhteshusir quod illi pater suus dimisit, id est mancipia VIII et alium territorium in manus Hittonis episcopi et in potestatem sanctae Mariae ad Frigisingas, ut post obitum eius ibidem firmatum fieret et ut econtra accepisset in beneficium quod Alpuni presbiter iam olim traditum habuit in potestatem sanctae Mariae. Et tunc ipse supradictus Engilfrid wadiavit annis singulis censum reddere ad missam sancti Martini, hoc est II solidos auro adpretiatos, ut nulla occasione dimitteretur, nisi sicut superius dictum est Isti sunt qui hoc viderunt et testes sunt Inprimis Uuillapato. Mahtrih. Uuolfperht. Reginolt. Fridurih. Reginperht. Liutker. Diudolf. Alauuih. Ûro. Cundhart. Fridheri. Neuo. Petto. Tuti. Irminfrid. Actum est hoc in loco quae dicitur Isana monasterium in XI. kal. iul anno Hludouuici imperatoris XI. indictione II.