Der Diakon Hiltolf erneuert seine und seines Vaters Starcholf Schenkung an drei genannten Orten.
Datierung: 824 04 26
Ausstellungsort: Freising
Constat enim multis in hac provincia constitutis nobilibus veracisque viris quia iam olim quidam laicus nomine Starcholf seu filius eius Hiltolf tradiderunt propriam hereditatem suam ad Frigisingas ubi sanctus Corbinianus meritis gloriosis corpore requiescit in his locis quae dicuntur Azzilinga et Auista; duas partes tradiderunt et unam partem praemisit, et aliud totum quicquid ibidem habere videbantur necnon ad Holzhusun tres partes de alode sua et quartam partem tunc praemiserunt in eorum potestate fieri Et hoc praenotatum fuit coram multis religiosis viris. Ea vero ratione publice divulgatum fiat, quod supradictus venerabilis diaconus Hiltolf voluit renovare traditionem priorem pro remedium animae suae et omnium parentum eius pro quos ille debitor fieret. Tunc enim salubri consilio tractavit de ipsa quarta parte ad Holzhusun quae antea traditum non fuit ad nullum locum. Tunc vero praedimisit unum mansum vestitum de ipsa quarta parte supradicto, cui hoc voluisset donare potestatem haberet, et alia omnia quae ad quartam partem debuerant pertinere, totum ex integro tradidit ipse et vocatus eius Cotefrid ad altare sanctae Mariae et in potestatem defensoris ipsius ecclesiae Hittonis episcopi. Et advocatus eius Adalker ipsam traditionem accepit et qualicunque homini de suis parentibus voluisset ipsam partem cum convenientia episcopi hoc habere potuisset usque in finem obitus sui ac postea sine ulla marritione atque contradictione perpetua stabilitate permaneret in iure et dominatione sanctae Mariae servitutis Isti testes per aures tracti Inprimis Lantfrid. Crimheri. Alhmunt. Oadalscalch. Petto. Cotefrid. Alprih. Adalunc. Irminfrid. Engilrih. Uualdker. Otker. Kepahoh. Sigilo. Marcho. Sigifrid. Adalhart. Tozi. Uuituhhi. Adalperht. Rihperht. Reginperht. Sintaruizilo. Reginheri. Adalheri. Rihheri. Arbeo. Alius Reginperht. Adalker. Cotefrid. Erchanolf. Rihperht. Actum est hoc in castro Frigisingas in mense april. VI. kal. mai anno Hludouuici imperii sui XI. indictione II.