Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 502

Aso erweitert vor seinem Tode eine frühere Schenkung zu Mammendorf.
Datierung: 824 04 21
Ausstellungsort: Freising

RENOVATIO ASONI DE MAMMINDORF QUAM IAM OLIM PERFECIT.

In dei nomine Notum sit cunctis fidelibus veracisque viris quia iam olim vir vocatus Aso tradidit propriam hereditatem suam in loco qui dicitur Mammindorf pro duobus partibus ad Frigisinga ad domum sanctae Mariae, ut stabilitum fieret in perpetuum Ea vero ratione placuit ac convenit et dies mortis eius adpropinquabat, tertiam partem quam antea praemisit, fecit legitimum missum nomine Spulit cum wadio suo, dedit illi potestatem ipse Âso ad casa sanctae Mariae firmare pro remedium animae eius et sic ipse perfecit, cum wadio suo tradidit in altare, ut inconvulsum maneret Actum fuit hoc coram Engilhardo comite et Haholfo advocatus episcopi ipsam traditionem accepit. Isti testes Reginperht. Otperht. Uuillihart. Kerpato. Uuichelm. Putilo. Juto. Actum est hoc ad Frigisingas XI. kal. mai anno Hludouuici imperatoris XI. indictione II.