Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 461

Reginuuart empfängt seinen und seines Bruders Besitz zu Bockhorn als Lehen.
Datierung: 822 03 10

TRADITIO VEL REDDITIO REGINUUARTI AD POHSCORRIN.

Notitia qualiter Reginuuart venit ad Hittonem episcopum et reddidit in manus suas omnem rem quem frater eius pro remedium anime suead domum sanctae Mariae tradidit in loco nominato Pohscorro Insuper addidit omnem rem proprietatis sue quam in eodem loco presentem tempore habere visus est et tradidit ad domum sanctae Mariae quicquid propie hereditatis aut adquisitionis habuit, hoc totum et integrum iure perenno tradidit atque transfirmavit ut in evum inconvulsum pro se suosque parentes ad praefato domo perduraret; sed post eo hoc ipsum ad Hittone episcopo in beneficium accepit et pro hoc annis singulis censuit de Pohscorro XII aut XII modias de avena Hiltipald fideliter; post obitum vero suum quicquid iure ad Pohscorrin haberent hoc totum et integrum ad domum sanctae Mariae teneretur Liutpald comis testes. Cotascalh. Cotaperht. Crimperht. Alhmunt. Paldachar. Hemmi. Reginhoh. Fricho. Sipihho. Hiltipald. Uuichart. Deotheri. Reginperht. Hitto. Haholf. Adalunc. Kerpert. Eparheri. Sigipald. Alius Liutpald. Kaganhart. Unfrid. Cauzo. Chonhad. Altrih. Cunpald. Ratpold. Engilrih. Hrodpert. Lanperht. Reginpert. Chadol. Actum est hoc sub die consuleque fideliter VI. id. martias anno gloriosi Hluduuuici imperatoris VIllI, indictione XV.