Der Priester Sindperht erneuert seine frühere Schenkung zu Höhenrain.
Datierung: 822 01 24
Ausstellungsort: Höhenrain
In nomine dei summi Notum sit cunctis fidelibus veracis nobilibusque viris quia iam olim venerandus Sindperht presbiter tradidit alodem et omnem proprietatem suam quod Uli antecessores sui dimiserunt ad casa sanctae Mariae ad Frigisingas ubi sanctus Corbinianus in corpore requiescit pro remedium animae suae et parentum eius, ut inde mercis eis crescat in vita perpetua quia factum est ista traditio ante multis annis et multi sunt qui hoc viderunt et firmaverunt. Eodem modo praesenti tempore placuit supranotato presbitero, ut renovasset priorem traditionem quam antea fecit, ut nullo modo mutari potuisset. Tunc ipse presbiter tulit pallium altaris et reddidit anteriorem firmationem in manu Hittoni episcopi et iterum eisdem verbis renovabo priorem traditionem, quod ipse ego Sindperht presbiter praesenti temporis modo visus sum habere et postea quicquid possum conquirere omnia trado ad supranotato caenobio in manu Hittoni episcopi defensoris sui, ut sit firmum et stabilitum in perpetuum nullus coheredibus meis non habeat ullam adquisitionem de ipso territorio. Isti fuerunt praesentes testimoniales Paturicus episcopus. Oadalscalh comes. Drudolt. Cundhart. Reginhoh. Cotaperht. Haduperht. Reginperht. Pater. Arpeo. Haguno. Einheri. Adalhoh. Reginolt. Isker. Petto. Uuillihelm. Kisalheri. Uuichelm. Actum est hoc ad Hohinreinne in ipsa basilica in VIIII. kal. feb anno incarnationis domini DCCCXXII. indictione XV. anno domni nostri Hluduuuici imperii sui VIII.