Der Priester Cunzilo erneuert die Schenkung seines Besitzes zu „Suueinpah“.
Datierung: 821 02 03
Ob recordatione actuum quae iam dudum effecitCunzilo presbiter tradendo suam licet facultatem ad domum sanctae Mariae Frigisinga, sed veniens pristinam traditionem iterum renovavit et suam videlicet addando adquisitionem ampliavit omnia de omnibus tam de alode quam et de conparato quae sibi praesente tempore habere vel fruere videtur in loco nominato Suueinpah, ex integro dedit ac firma stabilitate plene ast funditus deligavit ad fato domo Frigisigense, ut in evum incommutabiliter pro remedium animae suae persisteret Et haec sunt nomina testium Situli. Engilhart. Spulit. Cundalpert. Erchanolt. Sulman. Deotrih. Toto. Erchanolf. Alprih. Actum est hoc III. non. frbr