Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 442

Friduperht und seine Miterben übergeben eine Kirche zu Unterlaus.
Datierung: 821 01 13

DE ECLESIA IN LOCO NUNCUPATO LUGES.

Constat multis in episcopio sanctae Mariae qualiter qui­dam homo nomine Friduperht et coheredes sui construxerunt eclesiam in loco nominato Luges. Deinde venerunt ad venerabilem Hittonem episcopum subpliciter deprecantes, ut ibidem venire dignaretur, quod ita et fecit. Deinde autem ibidem veniens episcopus et multi alii nobiles viri cum eo aderant. Tunc episcopus interrogavit Fridupertum et coheredes sui, si illorum portionem quod eis contigisset in ipsa eclesia domo sanctae Mariae donare voluissent, sed illi statim prompto animo eorum portionem et locutionem quam in ipsa eclesia habuerunt contraplacitabant quorum nomina haec sunt: Hunperht, Engilperht, Folcho, Uualdperht, Hruodperht, Richelm, Sundarhart. Tunc episcopus consecravit hanc eclesiam necnon et altarem insuper et reliquias addidit. Quando haec omnia facta sunt, venit praedictus Fridupertus coram ilia multitudine qui ad hanc celebritatem venerant et tradidit in illum altarem unum mansum vestitum et haec nomina eorum: Adalfrid, Engillind, Uodalcoz. Hunperht fideiussor. Postea vero idem Hunpertus et filius eius Richolt quicquid proprie hereditatis vel adquisitionis habuerunt, hoc totum et integrum tradiderunt in ipsum altarem ea ratione, ut si quis alterum supervixerit, ad suum usum et potestatem haberet post obitum illorum ad domum sanctae Mariae fuisset Et tunc demum hii suprascripti venerunt et manu generali ipsum altarem in manus Hittonis episcopi ad domum sanctae Mariae tradiderunt Friduperht fideiussor. Et haec testes Odalscalh comes. Cundpato. Adalker. Adalperht. Heimo. Humperht. Uuillahelm. Engilperht. Tuoto. Adalkrim. Uuo. Alaman. Isaac. Megilo. Petto. Adaluni. Regino. Folcho. Plidker. Heimperht. Uualdperht. Nidhart. Pernker. Othelm. Reginperht. Hrodperht. Actum est hoc id. ian anno Hloduuuici imperatoris VII. indictione XIIII.