Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 415

Úo übergibt seinen und seiner Gattin Anteil an Adalperhts Schenkung zu Seeon.
Datierung: 819 05 08

TRADITIO QUAM FECIT ÚO AD-SEUUON.

Dum et omnibus incognitum non habetur, sed multis in episcopio sanctae Mariae bene notum est eo quod quidam homo nomine Úo, antequam se moveret in ostes, venit ad sedem Frigisinensium civitatis et tradidit ad beatam domum Mariae quantumcunque ipse et uxor sua Hiltipirc habuerunt de illa traditione quam eis Adalpertus fecit in loco nominato ad Seuuon, hoc vero cum omni integritate vel soliditate ad praedicto domo. Ea ratione traditionem fecit, si in illo comitatu vitam finiret, eodem die tenetur ad iam dicto domo, si autem inde veniret, tunc fuisset in sua potestate Testes Uuillahelm. Kaganhart. Uueriant. Popo. Uualho. Marcho. Crimheri. Nothart. Actum est hoc in VIII. id. mai anno Hloduuuico imperatoris et ordinante regnum VI. indictione XII.