Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 389

Der Priester Otker schenkt seinen Besitz zu „Hohinprugka.“
Datierung: 817
Ausstellungsort: (Freising)

TRADITIO OTKERI PRESBITERT.

Sacrum et memorabile concilium divino nutu in Frigisense congregatum tam proborum vel cunctorum scilicet ecclesiasticorum sub ditione Hittonis episcopi comorantium praeveniente et subsequente Christi gratia tractare atque instituere quae deo placita sunt et hominibus salubria, contigit namque Otkerum presbiterum ibi interfuisse. Tunc tamen surrexit sonando et suggerando omnibus ad hoc synodo venientibus, qualiter suam hereditatem vel adquisitionem temporibus Tassiloni ducis ad domum beatae et inviolabilis Mariae tradidit atque donavit et his coram memoratis renovavit necnon obnixe rursum tradidit seu firmavit ad praefatam domum, ut nulla depravatio aut fraudatio exinde non evenisset, postquam ipse et frater eius Uuillipald vitam finissent, sed tamen praefatam alodem iacentem prope fluvio Semita in loco qui dicitur Hohinprugka cum omnibus ibidem commorantibus post obitum suum firmiter ad potestatem sanctae Mariae et illorum qui praeessent illo domo, funditus haberent. Actum est hoc in praesentia quorum nomina hic inseruntur Meginhart abbas. Sigimót. Uuarmunt abbas. Johannes archipresbiter. Heriperht archipresbiter. Scacco presbiter. Reginperht presbiter. Altman. Hunolt presbiter. Isaac. Ekkihart. Reginolf et alii presbiteri innumerabiles. Testes Heriperht comes. Rumolt. Kaganhart. Sigideo. Emicho. Regino. Diudolf. Lanfrid. Uuichart. Emicho. Asolt. Hericco, anno gloriosissimi Hludiuuici IIII. et in Baiouuaria Hlodhario filio suo regnante anno II. indictione XI.