Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 331

Chraft bestätigt die Schenkung seines † Vaters Rihker zu Zell.
Datierung: 815 02 15
Ausstellungsort: Zell bei Assling

TRADITIO RIHKERI AD POAPINCELLA.

Notitia de traditione, quam fecit Rihker ad ecclesiam constructam in loco nominato Poapincella. De terra sua tradidit quattuor iurnales et post obitum praedicti Rihkeri filius eius Chraft circumduxit et consignavit praedictam terram advocates Hittonis episcopi Sindeonem et Einhardum et in manus illorum vestivit et cum testibus firmavit, quorum nomina hic sunt Pernolf. Isangrim. Reginperht. Reginolf. Reginperht. Einhart. Reginpaid. Perahart. Cartheri. Deotheri. Actum in loco nominato Poapincella sub die consule quod facit XI. kal. mar luna VI. regnante domno nostro Hludiuuico imperatore anno II. indictione VIII.