Bischof Hitto gibt dem Kleriker Rihpald die Kirche zu Biburg zu Lehen.
Datierung: 814 11 12
Dum in dei nomine ego Rihpald clericus cogitante vel tractante de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam delictorum meorum accipere merear, cogitavi mecum ut de hereditate quae mihi in partem de fratribus eveniebat, ut ad domum sanctae Mariae semper virginis tradidissem. Tractavi cum fratribus et parentibus meis quorum nomina Ermperht et Peigiri fratres mei, ut eo modo hoc fecissem, si mihi domnus Hitto episcopus in beneficio prestasset ecclesiam in loco nuncupato Pipurc. Consilio quidem inito pervenimus ad domnum Hittonem episcopum et aperte nuntiavimus ei omnia, quod consiliatum habuimus. Ipse quoque episcopus in sua misericordia videns necessitatem meam accepit bene omnia et secundum nostrum consilium fieri praecepit. Accepit enim traditionem mæam propriae hereditatis meae eo modo, ut nullus frater vel propinquus meus umquam amplius hanc partem hereditatis meae contradicere domui sanctae Mariae potuisset, et in hoc praestavit mihi iam dictam ecclesiam ad Pipurc Tunc enim ego Rihpald et frater meus Ermperht accessimus ad altare sanctae Mariae, tradidimus et confirmavimus traditionem propriae hereditatis meae partem die dominico ante missam multis quidem populis praesentibus Tamen haec sunt testes per aures tracti Einhart. Kernand. Krimperht. Sigiperht. Cundhart. Adalperht. Arahad. Nidhart. Alius Adalperht. Reginolf. Zello. Emicho. Sindeo. Uualbo. Spulit. Actum est haec die consule quod facit pridie id. novemb anno I. Hludouuigi imperatoris indictione VII. Ecclesiastici vero viri isti praesentes fuerunt, inter multos primi Hitto episcopus. Heriperht archipresbiter. Oadalpald presbiter. Reginolf presbiter. Eio presbiter. Rupo diaconus. Nidperht diaconus. Hunolt diaconus seu alii sine numero. Ego Tagabertus indignus diaconus conscripsi iussione Hittonis episcopi