Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 319

Pietto schenkt ein Drittel seines Besitzes zu Wollnzach durch seine Verwandten.
Datierung: 814 06 22
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO PIETTONIS AD UUELAMOTESÂHU.

Notum est multis qualiter Pietto iam olim decreverat atque coram proprinquis suis condixerat tertiam partem hereditatis propriae in loco Uuolamotesaha tradere domui sanctae Mariae. Nunc vero necessitate conpulsus et valida egritudine depressus, iam dictam traditionem coram multis in manus proximorum suorum posuit quorum nomina Milo et Friduperht eo modo, si ipse ea egritudine obisset, ut vice illius iam dictam traditionem perfecissent et coram istis testibus in altare sanctae Mariae pro redemptione illius animae tradidissent Haec testes Cozperht. Eoperht. Tagamar. Sigimar. Kerperht. Eporolf. Ratolt. Alius Cozperht. Hoc peractum et aliquantum tempus evolutum Pietto obiit, ipsique iam dicti Milo et Friduperht secum sumpserunt filium Piettonis nomine Hununc, pervenerunt ad Frigisingas in praesentia Hittonis episcopi et haec omnia perfecerunt, sicut ap Piettone potestatem acceperunt eo modo, ut ipsi pariter cum Hunungo filio eius iam dictam traditionem commune manu in altare sanctae Mariae posuerunt et iterum testes exinde confirmaverunt, quorum nomina Pernolf. Pepilo. Milo. Isangrim. Haholf. Alauuih. Coteforht. Isker. Nidhart. Rihhart. Altiperht. Cundhart. Actum est haec in basilica semper virginis Mariae ad Frigisingas die consule quod facit kal. iulii anno gloriosissimi imperatoris Karoli augusti XIIII. indictione XI. Ego quidem Tagibertus indignus diaconus hanc traditionem scripsi iussione Hittonis episcopi