Salomon wird die Schenkung des Priesters Arperht zu Frauenvils und Elsenbach abgesprochen.
Datierung: 806-811
Dum incognitum non habetur, sed multis nobilibus viris quam etiam aliis plerisque bene notum est, qualiter Arperht presbiter divina ammonitione conpunctus propriae hereditatis vel adquisitionis quicquid habere videtur totum et integrum iure perpetuo tradidit ad domum beatae Marie semper virginis perpetualiter condonavit atque transfirmavit in castro site Frigisingas in locis nuncupatis Filusa et Elasnapach, ut aliquanto veniam apud pio domino in aeterna vita mereatur accipere. Deinde venit humiliter rogando ad Attonem episcopum vel ad cunctam congregationem sanctae Mariae ut in sua elymosina Jacobo presbitero et Simone presbitero in beneficium praestare dignetur, quamdiu hoc contra domum sancte Marie et rectorem ipsius ecclesiae cum tali censu proservirent sicut ipsa familia decrevisset. Post obitum vero Arperhti presbiteri cepit contentiosissimus Salomon dicere, quod sibi antea tradidisset quam ad domum sanctae Marie et proclamavit ad Audulfum missum et ad Arnonem episcopum dicens has ecclesias cum omnibus ad eas pertinentibus sibi esse debere. Tunc iussit Audulfus Job comite et Ellanberto iudice, ut hoc caute et sollicite inquirerent. Deinde venerunt Job comes et Ellanbertus iudex et ibi collecta multitudine nobilium hominum venit ibi in presentia Salomon et fecerunt inde iurare in reliquiis. Inprimis Job testificavit per illum sacramentum quem domno nostro iuravit. Et isti sunt qui iuraverunt: Engilperht. Ermperht. Hunperht. Rihperht. Kerlant. Hroadlant. Erchanperht. Jusip. Hramnunc. Uualtolt. Liutprant. Et post sacramentum dixerunt, quod per iustam legem et per traditionem Arperhti presbiteri ipsa res sanctae Mariae fieri deberet ad Frigisingas et ut Salomon per nullius traditionem ibi nihil proprium non haberet, quod nullo modo hoc conquirere non potuisset. Isti alii sunt qui praesentes fuerunt: Cundpald. Mezzi. Snelmot. Priso. Uuolfhart. Coteperht. Liutto. Kyso. Uurmheri. Haguno. Paldrih. Rihmunt. Arnolt. Altman. Uualdperht. Cundperht. Erchanhart presbiter. Paldachar presbiter. Sigolf presbiter et alii multi.