Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 240

Advokat Einhart verzichtet gegen ein Lehen zu (Ober-?)Dorfen auf zwei Kolonien zu Schwindkirchen.
Datierung: 806-810

CONVENIENTIA ATTONIS EPISCOPI ET EINHARTI.

Notitia qualem convenientiam Atto episcopus et Einhart advocatus illius fecerunt propter territorium quam Johannes presbiter in beneficium habuit in loco Suuindkhiricha, hoc sunt duas colonias quas temporibus Arbionis episcopi haec ecclesia vestita erat. Dicebant enim advocati Attonis episcopi, quod Cundalperht pater Einharti eadem colonias tradidisset ad iam dictam ecclesiam Suuindchiricha, sed non habeant firmitatem nec in litteris nec in testibus. Interveniens hoc Atto episcopus et conplacitavit cum Einharto, ut donasset ei in alio loco placitum teritorium in beneficio de domo episcopali, ut hanc contentionem dissipasset. Ita et fecerunt et praestavit Atto episcopus iam dicto Einharto in loco Dorfa territorium aptum et bene placitum ei. In hoc enim haec convenientia est firmiter confirmata, ut iam dictus Einhart pariterque et uxor illius Erchanpurc usque ad vitam illorum eodem territorium habuissent, post obitum vero illorum cum omni integritate et adquisitione illorum ad domum sanctae Mariae ut sine ulla contradictione permansisset. Fuerunt etiam in eadem contentione mancipias septem et ipsos dimisit praeter duos. Haec omnia definita et firmiter condicta traxerunt inter se Atto episcopus et Einhart, ut nullus amplius haec inquietare vel destruere potestatem habuisset. Haec enim sunt testes inter illos: Inprimis Ellanperht iudex. Kaganhart advocatus Attonis episcopi. Adalhart. Nepus illius Reginperht. Uagan. Tato. Memmo. Pazrih. Noato. Adalunc. Egilperht.