Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 238

Offo erhält für seinen Besitz zu Rott am Inn anderen zu Hohen(Inner)thann.
Datierung: 806-809 07 25
Ausstellungsort: Rott

CONCAMBIO ELLANNODIS ET OFFONIS AD ROTA.

Notitia de concambione qui fuit inter Ellannodo et cuidam homine nomine Offo filio Stephani ad Rota in loco nuncupato ad Tanne Dedit praedictus Offo suam alodem quod partivit contra fratres suos in legalem portionem per manus advocati Ellannodi nomine Diudolf ad domum sanctae Mariae sitam prope ripam fluvii quae dicitur Rota, hoc est terram arabilem casam cum curte proprii iuris ad se pertinentem tradebat in manus Diudolfi iam dicti advocati et firmabat ad iam commemorato domo dei. Tum demum Diudolf advocatus et Reginhart conductor rerum pertinentium ad praefato domo dei et Zeizo presbiter illius parrochiae cum iussione Ellannodi archipresbiteri et cum comiatu Attonis episcopi et conventione ibidem fideliter deo servientium contra praedictas res adfirmatas domo dei iam commemorato Offone duas colonias casam cum curte iacentes in loco nominato ad Tanne, eo quod utrisque partibus utilior videbatur Et sic firmaverunt cum munitione testium quorum nomina hic subter inseruntur. Haec sunt testes Zeizo presbiter. Erchanperht diaconus. Starcholf clericus. Selpker. Uuolfhroch. Cotescalh. Drudolt. Salomon. Mahalcoz. Hegilo. Hiltiprant. Selprat. Helmperht. Kepahart. Actum in loco nominato Rota VIII. kal. aug Ego Amico indignus clericus iussus a domno Attone episcopo hanc cartam scripsi.