Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 232

Der Priester Otker erhält vor den kaiserlichen Sendboten den ihm von Graf Cotehram entfremdeten Besitz zu Niederwörth zurück, um ihn aufs neue der Freisinger Kirche zu schenken.
Datierung: 806-807 09 29
Ausstellungsort: Altenerding

OTKER PRESBITER AD UUERIDE CONQU(ESIVIT).

Ego itaque in dei nomine Otker presbiter notitiam facio de causis meis, quomodo et qualiter fecimus de nostris propriis causis et in tempore Tassiloni tradidi omnia quicquid habui ad Uueride ad ecclesiam sanctae Mariae in loco nuncupante qui dicitur Frigisinga. Et postea mihi rapuit Cothrammus comis ipsam causam cum fortia contra lege. Veni ego in praesentia domni regis Karoli et nuntiavi ei et ille donavit mihi missos suos in sua elymosina Attonem episcopum et Huuasmotum diaconum. Et in ipso tempore fuerunt missi domni regis in Baioaria Uuolfolt et Rimigerus. Illi conquesierunt ipsam causam ad Cotahrammo et ipse invitus reddidit mihi omnia causa mea de verbo domni regis. Hoc fuit factum in loco qui dicitur Ardeoingas quod multi sciunt. Et fuit factum in praesentia Uuoluolti et Rimigeri et alii multi praesentes. Engilhart comis. Job comis. Ellanperht iudex. Rihpald. Liutprant. Tato. Hroadperht. Et fuit factum in III. kal. octob. Et fuerunt ibidem multi praesentes quos dinumerare non possumus et Meginhardus iudex testis.