Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 220

Der Priester Ratolt bestätigt die Schenkung seines Besitzes zu Feldmoching.
Datierung: 805-808

RATOLT PRESBITER AD FELDMOHINGUN.

In dei nomine Ego itaque Ratolt presbiter conpunctus de divina misericordia iam olim tradidi propriam hereditatem meam quam iacet in vico qui dicitur Mochinga. Quicquid ibidem habui de dimidie parte tradidi ad domum sanctae Mariae seu sancti Corbiniani confessoris Christi ad Frigisingas. Nunc autem valde magna egritudine depressusiam pristinam traditionem confirmare decrevi. Ad me venientibus visitationis gratiae et infirmitatis meae consolatores viri religiosi Liutfrid presbiter et Pern presbiter inter aliis multis adstantibus hanc cartulam fieri rogavi et ipsorum manibus pariter in aram beatissime virginis Mariae reponi, ut ipsa intercedere apud deum pie et misericorditer dignaretur pro me ea vero ratione, ut quicquid in eodem die me vestitum esse in supradicto vico Mohinga de propria hereditate dimidiam partem ex omnibus quam habui tradidi atque confirmavi tam in curte quam in aedificiis campis pratis pascuis silvis aquis molendinis seu quicquid utensilia in eodem loco habere me videbatur Et in istorum praesentia hanc cartulam traditionis meae confirmavi quorum nomina haec sunt Engilrih presbiter. Eigil presbiter. Ekkihart presbiter. Erachar presbiter. Reginolf clericus. Rihperht clericus. Anno laicus. Isangrim laicus. Rátkis laicus. Toauuart laicus. Chuniperht laicus. Uuolfolt laicus. Ego quidem Tagaperht hanc cartulam scripsi