Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 218

Erchana schenkt Land und Unfreie an die Kirche.
Datierung: 805 08 15

TRADITIO ERCHANA DAHAUUA.

Dum in dei nomine ego Erchana cogitante vel tractante de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam delictorum meorum accipere merear idcirco tradidi propriam adquisitionem meam ad basilicam sanctae Mariae semper virginis seu sancti Corbiniani Christique confessoris electi vel etiam beati Landeberti dei electi quae sita est in loco Dahauua, hoc est tertorium propria mea pecunia conparatum et mancipios quas mihi pater meus Zazo in hereditatem reliquid quorum nomina haec sunt: Helidolf, Paldrih, Riza, Sicca, Irminsuind Ea vero ratione hanc traditionem feci, ut mihi de his omnibus uti liceat ad meliorandum non in alio loco tradendum, sed fruendum et augendum sicut iustum et rectum est res proprias dei electorum firmiter condonatas et traditas in illorum timore et amore caute custodire atque in omnibus fideliter conservare. Actum est haec die consule quod facit XVIII. kal. septembris anno gloriosissimi imperatoris Karoli augusti quinto indictione VII. Haec sunt testes in quorum praesentia hoc factum esse videretur Inprimis Sikideo presbiter. Salomon diaconus. Eparhart clericus. Teuit laicus. Kermunt laicus. Engilperht laicus. Adalperht. Ego Tagabertus scripsi iussione Attonis episcopi