Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 215

Liutrat schenkt Land und eine Unfreie an die Kirche zu Westerholzhausen.
Datierung: 804-809

TRADITIO LIUTRATI.

In nomine dei salvatoris nostri Ego itaque Liutrat cogitante vel tractante de anima mea, ut apud pio domino veniam merear accipere tradidi de propria hereditate mea ad ecclesiam quae in honore beatae Mariae constructa est in loco nuncupante Holzhusir, hoc est unam ancillam nomine Druduuih et sex aras et haec cum testibus confirmavi ut haec traditio firma permaneat Et haec sunt testes per aures tracti Eio presbiter. Oatkelt presbiter. Frumolt presbiter. Kaganhart. Nothart. Herico. Meginhelm. Cundheri. Truhtperht. Deotheri. Kuno. Hrepin. Pernker. Si quis hanc cartulam traditionis frangere voluerit, iram dei incurrat et conponat sicut lex est et haec cartula nihilominus firma permaneat.