Der Priester Rihhart schenkt seinen Besitz zu Gross(Klein)helfendorf.
Datierung: 804-807
De traditione quam fecit Rihhart presbiter ad Helphindorf. Quicquid ibidem habuit totum ex integro nemine contradicente ad domum sanctae Mariae seu sancti Corbiniani confessoris Christi in loco Frigisinga tradidit et cum testibus confirmavit ut stabilis ibidem usque in perpetuum permansisset Hoc factum est in praesentia domni Attoni episcopi seu cuncto clero atque familiae sanctae Mariae in albas post pascha in feria III. Haec autem sunt testes Inprimis Ellannod archipresbiter. Cunzi presbiter. Eio presbiter. Hamadeo comes. Kaganhart. Uuichart. Memmo. Reginperht. Reginker. Ego quidem Tagabertus scripsi hanc cartulam traditionis iussus ex ore Attoni episcopi Est enim in ipsa traditione suprascripta quod fecit Rihhart presbiter inventae sunt colonias VII vestitas et I apsa. Pro hoc sunt testes Hitto diaconus. Rupo diaconus. Cundachar. Friduperht. Selprih. Ilprant. Kerperht. Liutprant.