Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 209

Der Kleriker Peradeo schenkt seinen Besitz zu Prittlbach.
Datierung: Ca. 804-807

PERADEO CLERICUS DE PRITILINPAH.

De traditione quam fecit Peradeo clericus in loco qui dicitur Pritilinpach. Quicquid ibidem habuit totum ex integro tradidit ad domum sanctae Mariae semper virginis in loco Frigisinga, hoc est mancipia sex et duas colonias Ipsam traditionem in manus domni Attoni episcopi factam nemo quis dubitet; ea vero ratione, ut mihi utere liceat usque dum vivo tamquam et nepotem meum Undeo nomine post obitum vero nostrum ad supradictum domum sanctae Mariae firmiter et sine ulla contradictione permaneat in aevum Haec autem sunt testes Inprimis Hroadolt. Peradeo. Putulunc. Suuarzolh. Pernker.