Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 207

Der Priester Adalperht übergibt seinen Besitz zu Airischwand.
Datierung: 804-806

TRADITIO ADALPERHTI PRESBITERI.

In dei nomine Ego Adalperht indignus presbiter conpunctus timore vel divina amore cogitans vel tractans, ut aliquid veniae seu mercedis accipere de deo merear ideo omnia mihi accedentia propriae hereditatis vel adquisitione mea lucrata in loco qui dicitur Arhinsuuente trado atque transfundo ad domum episcopalem in loco situm quod nominatur Frigisiensis ubi honor sanctae Mariae celebratur seu sanctus Corbinianus requiescit in corpore; omnia supradicta meae alodis vel lucrationis stabiliter permaneant ad iam dictam sanctam dei ecclesiam Et haec nomina testium Uuolfperht presbiter. Hununc presbiter. Heimilo presbiter. Alpolt presbiter. Uuigrat monachus. Uuolfperht iudex. Hramperht. Eodunc. Paturih. Si quis vero hanc traditionem inire vel frangere voluerit, cum supradictis sanctis dei causam habeant ante tribunal aeterni dei et quod repetit evindicare non valeat, sed carta haec firma vel invicta permaneat.