Folchmar schenkt seinen Besitz zu „Rathelmesdorf“.
Datierung: 804 12 02
Ausstellungsort: Thulbach
Prudente consilio baiulat qui pro animae suae remedium cogitat. Ille dominum retributorem exinde habere confidat et de dei misericordia non dubitet Idcirco ego enim in dei nomine Folchmar hereditatem meam quod habui in loco nuncupata Rathelmesdorf tradidi ad domo sanctae Mariae in loco nominata Frigisiense ubi sanctus Corbinianus requiescit in corpore et quicquid in iam dicto loco habui cum mancipiis campis silvis pratis cultis et incultis totum ex integro post obitum meum et filiae meae Amalpirc firmiter ac stabiliter ad supradicta basilica sanctae Mariae permaneat Si quis vero contra hanc traditionem inire conaverit, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel ulla opposita persona, inprimis iram dei incurrat et duplum ad ipsa casa dei restituet et quod repetit evindicare non valeat et haec traditio nihilominus firma permaneat stipulatione subnexa Facta est autem haec traditio IIII. non. dec Et haec sunt testes per manus Ellannodi archipresbiteri Uualtilo presbiter testis. Rupo diaconus testis. Rihker clericus testis. Kaganhart testis. Crimheri testis. Hungis. Alpuni testis. Cundpald testis. Sigo testis. Ellanhart testis. Meginhelm testis. Hiltiprant testis. Actum in loco publico nuncupata Tuolpach regnante domno nostro Karolo augusto anno IIII. indictione XI. Ego Emicho indignus clericus iussus a domno Ellannodo archipresbitero scripsi et subscripsi