Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 190

Toti und seine Gattin Galilea übergeben Besitz zu Allach und Ober(Unter)weilbach.
Datierung: 802-808

TRADITIO TOTINT.

In dei nomine Cogitante vel tractante me de anima mea seu pro vita futura ego itaque Toti simul cum coniuge mea Galilea tradimus atque transfundimus ad sanctam Mariam dei genetricem in castro nuncupante Frigisingas in loco qui dicitur ad Ahaloh, id est de loco basilice cum curte et aedificiis territorium prata pascua in utraque parte, id est in orientale et occidentale pertingente usque ad flumine Uuirma ut sit stabilis et inmobilis ad praedictum locum post obitum nostrum Similiter autem in alio loco tradimus qui dicitur Uuilpah curtem cum domo et cum omnibus aedificiis et duos mansos vestitos cum omnibus ad haec pertinentibus tradimus atque transfirmavimus ad domum beatissime virginis Mariae seu sancti Corbiniani confessoris Christi terris pratis pascuis silvis ruris cultis non cultis omnia in omnibus absque XII iugeres si eos vult Tunzi aut filius eius redimere, licentiam habeant Haec autem testes per aures tracti Lantfrid presbiter. Racholf presbiter. Hitto diaconus. Coteperht. Tunzi. Gaio. Engilfrid. Signum manuum ipsorum ††.