Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 186

Reginperht begibt sich vor den kaiserlichen Sendboten seiner Ansprüche auf der Kirche in Schlehdorf gehörigen Besitz zu Alling, Schöngeising und Garmisch.
Datierung: 802 08 14

QUOMODO LANTFRID INTERPELLABAT REGINBERTUM QUENDAM HOMINEM.

Dum resedissent venerabiles missi domni Karoli magni imperatoris Arn videlicet archiepiscopus et Adaluuinus coepiscopus eius et Orendil iudex ad examinandas diversorum causas et cum lege atque iustitia terminandas in loco qui dicitur Frigisingas in mallo publico ibique adveniens advocatus Attonis episcopi nomine Lantfrid interpellabat quendam hominem nomine Reginperhtum filium Scattonis, eo quod iniustae usurparet sibi rés sanctae ecclesiae dei ad sanctum Tertuliarium traditas ad monasterium Slechdorf quas Keio patruus praedicti Reginberti ibidem pro redemptione anime suae coram testibus tradidit. Et ipse Reginperht praesens adstabat et ipsas in hereditatem propriam retinere temptabat. Tunc praesentes inventi sunt testes qui testimonium inde proferebant dicentes se scire atque adstare, quod Keio ipsas rés potestativa manu pro remedio animae suae ad ipsum locum sanctum tradidit quicquid de propria sua in portionem suam contra fratres suos pertinere debuisset. Tunc praedicti missi dominici Arn archiepiscopus et Adaluuinus episcopus atque Orendil iudex ipsos homines qui hoc testificaverunt in medium vocaverunt et per sacramentum fidelitatis quem domno Karolo magno imperatori ipso praesente anno iuraverunt adtestati sunt eos, ut omnimodis absque ulla fraude vel ingenio ita ut veracissime de ipsa causa scirent ita in palam adnuntiarent. Qui dixerunt: „Scimus, quia tres germani fuerunt et uno defuncto duo superstites fuerunt fratres et dividere debuerunt aequaliter inter ipsam hereditatem defuncti fratris Scatto et Poapo, sed antequam divisio haec facta esset, mortuus est Poapo relinquens portionem suam filio suo Keioni. Et ipse Keio bene valens portionem quod ei accedere debuit contra patruum suum tradidit deo et sancto Tertuliano ad Slechdorf, sed nolente Keione retenuit omnia haec Scatto et reliquid filio suo Reginberto." Tunc ipsi missi cum Orendilo iudice et ceteris veracibus hominibus tractaverunt, pro qua causa Reginperht possidere debuisset portionem nepoti sui Keioni hereditatis quod ipse pro anima sua deo tradidit et sanctis eius. Tunc convictus cum lege et iustitia Reginpertus de praesente reddidit advocato ipsius ecclesiae et archipresbitero ipsius episcopi Ellannodo loca nuncupata Allingas Kysingas et in Germareskauue. ut amplius eas possiderent praesules loci ipsius absque ulla contradictione evindicatas iure perpetuo. Et ita finita est contentio coram resedentibus et adstantibus multis et testes usu Baiouuariorum per aures ex utrisque partibus tracti, ut amplius exinde finita esset contentio: Orendil iudex testis. Toto. Helmuni. Uuolfperht. Rihpald. Liutprant. Reginhart. Kaganhart. Eodunc. Soamperht. Herirach. Crimuni. Seliger. Folchrat. Perahart. Husuuart. Actum et confirmatum est hoc in loco publico Frigisinga in mallo publico regnante et imperante domno Karolo magno imperatore anno XXXV. et in Baiouuaria II. indictione X. II. non. aug. Scripsi ego Adalperhtus indignus iussus a domno Arnone archiepiscopo et subscripsi. Chrismon