Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 182

Die Priester Uuenilo und Helmker schenken ihen Besitz zu Eisenhofen.
Datierung: 802 05 21

TRADITIO UUENILONI ET HELMKERI PRESBITERI.

In nomine domini nostri Jesu Christi Ego Uuenilo et frater meus Helmker presbiteri simul tractantes seu cogitantes aliquem aditum regni caelestis, ut mereamur intrare, propterea tradidimus possessiunculas nostras terrenas quicquid habuimus in loco Usinhusun propriae hereditatis nostrae firmiter tradidimus ambo pariter unianimiter domui sanctae Mariae in locum Frigisinga omnia quicquic in supradicto loco habuimus nihil praetermittentes, sed totum ex integro pro redemptione animarum nostrarum post obitum nostrum firmiter condonavimus. Et coram testibus in manus Attonis episcopi hoc factum firmavimus et ab ipso episcopo in beneficium usque ad finem vitae nostrae ipsam rem accepimus Post obitum vero nostrum ipsam rem nullus contradicere ullo modo valeat domui sanctae Mariae sub die consule quod erat XII. kal. iun anno II. domni Karoli imperatoris indictione IIII. Haec sunt testes per aures tracti Kaganhart. Nipulunc. Cundheri. Sindeo. Paldachar. Racholf. Tiso. Einhart. Reginperht. Memmo. Starcholf. Tozi. Reginpald. Hartperht. Sigifrid.