Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 158

Zello übergibt seinen Besitz zu Frauenvils.
Datierung: Ca. 792-804 06 12

TRADITIO ZELLONIS DE FILUSA.

In dei nomine Ego itaque Zello cogitans pro remedium animae meae seu de vita futura trado atque transfundo propriam hereditatem meam quae me contigit portionem de unico filio meo in loco nuncupante Filusa ad sanctam Mariam in loco qui dicitur Frigisinga, id est terra culta et inculta prata pascua silva via aquarumque decursos mancipia Haholf cum uxore et filiis suis Uuolflind Haec autem sunt testes Folchrat presbiter testis. Heliho testis. Eparhart testis. Actum est autem haec sub die consule quod est II. id. iun