Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 156

Die Priester Cotescalh und Cozpald vertauschen ihren Besitz zu Lauterbach und übergeben ihn der Freisinger Kirche.
Datierung: 792-794

COTESCALH PRESBITER ET COZPALD PRESBITER.

In nomine dei salvatoris nostri Jesu Christi Ego Cotescalh presbiter et Cozpald presbiter cogitantibus vel tractantibus nobis pro animas nostras seu pro vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam mereamur accipere conventione autem facta inter nos cum consilio domni Attoni episcopi uterque tradidit alio propriam hereditatem suam usque ad obitum eorum in loco qui dicitur Hluttrinpah, sed tamen super illam potestatem habens Cotescalh et postea simul commune manu tradidimus supradictam hereditatem nostram ad sanctam Mariam ad locum nuncupante Frigisingas in praesentia domni Attoni episcopi seu omni congregationi eius, id est cum omni utensilia terra culta et inculta pratis pascuis silvis mobilia et immobilia cum servis et ancillis et quicquid habuerimus in conquestionibus adquisito lucro et emeliorato, totum ex integro post obitum nostrum tam vestitum et emelioratum sine ulla contradictione redeat ad supradicto domo eo ordine, ut tamdiu vixerimus super terram potestatem habendi sicut usus est fruendi Haec sunt testes per aures tracti Inprimis ipsi presbiteri supradicti Cotescalh et Cozpald, Ortheri presbiteri. Uuilliperht, Altman diaconi. Hitto, Arnolt, Irminfrid clerici. Scripsi autem ego Heilrih iussus ab ipso domno antestite