Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 147

Der Priester Managolt und der Laie Hantuni begeben sich ihrer Ansprüche auf Besitz zu „Zezinhusun“.
Datierung: 791-807

CONTENTIO MANAGOLTI ET ALIORUM.

Notitia, qualiter Managolt presbiter et Hantuni laicus contenderunt contra Attonem episcopum pro hereditate quod iam olim traditum fuerat ad domum sanctae Mariae ad Frigisinga. Denique autem victi atque legitime superati reddiderunt in manus Attonis episcopi et statuerunt, ut nulla contradictio aliquando ex hoc orta fuisset, hoc est ad Zezinhusun. Haec sunt testes: Inprimis Adalunc presbiter. Ernust. Hunolt. Tuato. Meginolt. Isanperht. Ego Tagabertus scripsi iussione Attonis episcopi.