Irminheri und seine Angehörigen begeben sich ihrer Ansprüche auf die Kirche zu Farchant.
Datierung: 791-802
Notitia, qualiter Irminheri seu alii socii eius quam plurimi qui in hoc contentione coniuncti fuerant contra Attonem episcopum pro ecclesia quae sita est in loco nuncupante Forcheida victi atque legitime superati reddiderunt in manus Attonis episcopi ipsam ecclesiam seu quicquid ad illam legibus pertinere videbatur et statuerunt, ut nulla contentio amplius ex hoc orta aliquando ex ipsis fuisset. Inprimis ipsi testes extiterunt qui ante contradixerunt, hoc est Irminheri. Hrodlant. Deotmár. Regino. Denique alii testes adducti sunt qui hoc audierunt et viderunt, hoc est Reginhart. Nipulunc. Kaganhart. Oadalker. Hitto. Ego quidem Tagabertus hanc cartulam scripsi iussione Attonis episcopi