Graf Chuno schenkt einen Mansus zu Abens.
Datierung: 790-794
Dum oportet unicuique qui in hoc seculo vacare videtur sacramenta reminiscere et ultimum diem pertimescere, ne nos inprovisa mors subito sicut habet casus humanae fragilitatis inparatos inveniat et tamquam fur conprehendat vel aeternae mortis laquei tradat idcirco de rebus transitoriis quam pater meus Purso mihi in hereditatem reliquid ego Chuno languore depressus tradidi ad ecclesiam sanctae Mariae in loco nuncupante Frikisinga ubi requiescit beatus Corbinianus pro remedium anime meae, hoc est mansam in eo villa Abunsa ubi surgit quae de hereditate parentorum meorum obvenit cum casis curte circumcincta cum orto terris pratis silvis aquis cum integritate habere vel usurpare debeam post meum quoque discessum quod sit stabilis ad locum quam supra memoravimus Et si quis voluerit hanc traditionem frangere, iram dei incurrat et conponat sicut lex est et haec traditio nihilominus firma permaneat Ego Chuno hanc traditionem feci coram parentibus meis et rogavi Sindeonem et Cundharium proximi mei firmare hanc traditionem in altarem sanctae Mariae ad locum nuncupante Frigisinga in praesentia episcopi vel cuncto clero quod sit stabilis usque in perpetuum. Et haec sunt testes Altman diaconus. Hitto clericus. Hamadeo praeses. Sindeo. Cundheri. Rihheri. Amalperht. Ratpald. Cozmar. Adalhart. Ego indignus presbiter Berno scripsi hanc traditionem iussus ex ore Attoni episcopi