Uuelto und seine Gattin Pilihilt übergeben ihnen Besitz zu Altham
Datierung: 790 04 28
Dum in dei nomine ego Uuelto cogitante vel tractante de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam delictorum meorum accipere merear idcirco tradidi propriam basilicam meam cum omni territorio adiacente quicquid meae hereditatis esse videbatur in loco nuncupante Altheim ad domum sanctae Mariae semper virginis ad Frigisingas. Hoc peractum accessit coniux mea Pilihilt et eadem ratione tradidit quicquid iure proprio in eodem loco habere videbatur totum ex integro firma traditione ad domum sanctae Mariae delega vit. Actum est haec in praesentia domni Attonis episcopi et aliorum: Tarcnat archipresbiter. Uuicrat monachus. Pern presbiter. Isaac diaconus. Nunc autem testes per aures retracti Eodunc laicus. Meginrat laicus. Meginhart laicus. Liutuni laicus. Hrodolt laicus. Hoc autem factum est die consule quod facit IIII. kal. mai anno secundo quod domnus rex Carolus Baiuariam adquisivit ad Tassilonem clericavit. Scripsi autem ego Uuillibertus clericus iussione Attonis episcopi
Notum est cunctis fidelibus, quod Uuelto et coniux eius Pilihilt de nobili genere orti sunt et proficientibus illis de die in diem cogitaverunt liberare animas eorum a poenis sempiternis. Propterea tradiderunt ad domum sanctae Mariae seu sancti Corbiniani confessoris Christi sepulchrum ad Frigisingun quicquid de propria hereditate a parentibus illis relictum est in loco Altheim ecclesiam curtem cum domo cum omnibus aedificiis et cum omni alode eorum cum territorio mancipiis pratis pascuis silvis cultis non cultis totum et integrum sine ulla commutatione firmiter tradiderunt utrorumque hereditatem ad supradicto domo in manus Attonis episcopi communis manibus firmaverunt, ut ita permaneat sine lesione usque in perpetuum. Haec sunt testes: Tarchanat archipresbiter. Uuicrat. Isaac diaconus. Lanto. Eodunc. Meginrat. Meginhart. Liutuni. Hroadolt. Actum est haec IIII. kal. mai. in secundo anno quo translatus est Tassilo dux de regno suo. Scripsi autem ego Uuilliperht clericus iussus a domno Attone episcopo.