Der Mönch Folrat schenkt Land und Unreie zu Grucking.
Datierung: 788-192
In nomine domini nostri Jesu Christi Ego in dei nomine Folrat monachus trado ad ecclesiam sanctae dei genetricis Mariae in Castro nuncupante Frigisinga servum nostrum cui nomen Hrodheri cum uxore et filiis duabus in loco Cruckinga cum omnia sibi pertinentia et utensilia terra culta sive inculta pratas cum casa et curte totum ex integro á die praesente ad possidendum ad praedictum locum tradidi atque confirmavi pro remedium patris atque matris meae et pro redemptione animarum eorumAliam quoque traditionem quam ad praedictam ecclesiam ego ipse Folrat feci pro remedium anime meae et pro animarum antecessorum meorum, id est colonias duas et mancipias utriusque sexus numero VI et hoc ipsud stabilivi cum omnia utensilia sive mobilia sive inmobilia omnia quicquid me ibi videbatur habere; verumtamen ex postulatione nostra istam subteriorem traditionem in beneficio ab episcopo Attone nepus meus karissimus nomine Folrit ut a diebus suis concessum habeat et ad eum locum querat defensionem et cum iusto famulatu proserviat et licentiam non habeat vendendi atque commodandi nec exinde in publico aliquid faciendum, sed sub defensione episcopi permaneat et post obitum praedicti nepotis ad praedictam ecclesiam sanctae Mariae et absque ulla contradictione traditio firma et stabilis permaneat Haec sunt testes Hununc presbiter et monahus. Heimilo presbiter et monachus. Pern presbiter. Folrit clericus. Snelmot diaconus. Uuolfperht. Meginperht. Cundhart. Cozolt. Engilpald. Ego Snelmót scripsi